Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 10

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus IsrahelSelect Jeremiah 10:1

2haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentesSelect Jeremiah 10:2

3quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in asciaSelect Jeremiah 10:3

4argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvaturSelect Jeremiah 10:4

5in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec beneSelect Jeremiah 10:5

6non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudineSelect Jeremiah 10:6

7quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tuiSelect Jeremiah 10:7

8pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum estSelect Jeremiah 10:8

9argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haecSelect Jeremiah 10:9

10Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eiusSelect Jeremiah 10:10

11sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis suntSelect Jeremiah 10:11

12qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelosSelect Jeremiah 10:12

13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suisSelect Jeremiah 10:13

14stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eisSelect Jeremiah 10:14

15vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribuntSelect Jeremiah 10:15

16non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illiSelect Jeremiah 10:16

17congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidioneSelect Jeremiah 10:17

18quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut invenianturSelect Jeremiah 10:18

19vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illamSelect Jeremiah 10:19

20tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles measSelect Jeremiah 10:20

21quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus estSelect Jeremiah 10:21

22vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconumSelect Jeremiah 10:22

23scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suosSelect Jeremiah 10:23

24corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas meSelect Jeremiah 10:24

25effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaveruntSelect Jeremiah 10:25

Next: Jeremiah 11Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.