Jeremiah 39
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eamSelect Jeremiah 39:1
2undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitasSelect Jeremiah 39:2
3et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis BabylonisSelect Jeremiah 39:3
4cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam desertiSelect Jeremiah 39:4
5persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudiciaSelect Jeremiah 39:5
6et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex BabylonisSelect Jeremiah 39:6
7oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in BabylonemSelect Jeremiah 39:7
8domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverteruntSelect Jeremiah 39:8
9et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in BabylonemSelect Jeremiah 39:9
10et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illaSelect Jeremiah 39:10
11praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicensSelect Jeremiah 39:11
12tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies eiSelect Jeremiah 39:12
13misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis BabylonisSelect Jeremiah 39:13
14miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populoSelect Jeremiah 39:14
15ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicensSelect Jeremiah 39:15
16vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illaSelect Jeremiah 39:16
17et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidasSelect Jeremiah 39:17
18sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait DominusSelect Jeremiah 39:18
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society