Jeremiah 52
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de LobnaSelect Jeremiah 52:1
2et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat IoachimSelect Jeremiah 52:2
3quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege BabylonisSelect Jeremiah 52:3
4factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuituSelect Jeremiah 52:4
5et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis SedeciaeSelect Jeremiah 52:5
6mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terraeSelect Jeremiah 52:6
7et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremumSelect Jeremiah 52:7
8persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eoSelect Jeremiah 52:8
9cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudiciaSelect Jeremiah 52:9
10et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in ReblathaSelect Jeremiah 52:10
11et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eiusSelect Jeremiah 52:11
12in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in HierusalemSelect Jeremiah 52:12
13et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusitSelect Jeremiah 52:13
14et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiaeSelect Jeremiah 52:14
15de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiaeSelect Jeremiah 52:15
16de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolasSelect Jeremiah 52:16
17columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in BabylonemSelect Jeremiah 52:17
18et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tuleruntSelect Jeremiah 52:18
19et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiaeSelect Jeremiah 52:19
20columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horumSelect Jeremiah 52:20
21de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava eratSelect Jeremiah 52:21
22et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiaculaSelect Jeremiah 52:22
23et mala granata nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabanturSelect Jeremiah 52:23
24et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuliSelect Jeremiah 52:24
25et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatisSelect Jeremiah 52:25
26tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in ReblathaSelect Jeremiah 52:26
27et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra suaSelect Jeremiah 52:27
28iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tresSelect Jeremiah 52:28
29in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duasSelect Jeremiah 52:29
30in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentaeSelect Jeremiah 52:30
31et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carcerisSelect Jeremiah 52:31
32et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in BabyloneSelect Jeremiah 52:32
33et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suaeSelect Jeremiah 52:33
34et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eiusSelect Jeremiah 52:34
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society