Skip to content
Church.wiki
Job

Job 14

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriisSelect Job 14:1

2quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanetSelect Job 14:2

3et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudiciumSelect Job 14:3

4quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus esSelect Job 14:4

5breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poteruntSelect Job 14:5

6recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eiusSelect Job 14:6

7lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulantSelect Job 14:7

8si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illiusSelect Job 14:8

9ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum estSelect Job 14:9

10homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso estSelect Job 14:10

11quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescatSelect Job 14:11

12sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suoSelect Job 14:12

13quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis meiSelect Job 14:13

14putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio meaSelect Job 14:14

15vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteramSelect Job 14:15

16tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meisSelect Job 14:16

17signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meamSelect Job 14:17

18mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suoSelect Job 14:18

19lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdesSelect Job 14:19

20roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eumSelect Job 14:20

21sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intellegetSelect Job 14:21

22attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebitSelect Job 14:22

Next: Job 15Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.