Job 22
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Eliphaz Themanites dixitSelect Job 22:1
2numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiaeSelect Job 22:2
3quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tuaSelect Job 22:3
4numquid timens arguet te et veniet tecum in iudiciumSelect Job 22:4
5et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuasSelect Job 22:5
6abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibusSelect Job 22:6
7aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panemSelect Job 22:7
8in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eamSelect Job 22:8
9viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuistiSelect Job 22:9
10propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subitaSelect Job 22:10
11et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurumSelect Job 22:11
12an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimeturSelect Job 22:12
13et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicatSelect Job 22:13
14nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulatSelect Job 22:14
15numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniquiSelect Job 22:15
16qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorumSelect Job 22:16
17qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eumSelect Job 22:17
18cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a meSelect Job 22:18
19videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eosSelect Job 22:19
20nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignisSelect Job 22:20
21adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimosSelect Job 22:21
22suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuoSelect Job 22:22
23si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuoSelect Job 22:23
24dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureosSelect Job 22:24
25eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibiSelect Job 22:25
26tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuamSelect Job 22:26
27rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddesSelect Job 22:27
28decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumenSelect Job 22:28
29qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabiturSelect Job 22:29
30salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarumSelect Job 22:30
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society