Job 23
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Iob dixitSelect Job 23:1
2nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meumSelect Job 23:2
3quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eiusSelect Job 23:3
4ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibusSelect Job 23:4
5ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihiSelect Job 23:5
6nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me prematSelect Job 23:6
7proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meumSelect Job 23:7
8si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eumSelect Job 23:8
9si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illumSelect Job 23:9
10ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transitSelect Job 23:10
11vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex eaSelect Job 23:11
12a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eiusSelect Job 23:12
13ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facitSelect Job 23:13
14cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt eiSelect Job 23:14
15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitorSelect Job 23:15
16Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit meSelect Job 23:16
17non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligoSelect Job 23:17
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society