Job 24
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illiusSelect Job 24:1
2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eosSelect Job 24:2
3asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduaeSelect Job 24:3
4subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terraeSelect Job 24:4
5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberisSelect Job 24:5
6agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiantSelect Job 24:6
7nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigoreSelect Job 24:7
8quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapidesSelect Job 24:8
9vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaveruntSelect Job 24:9
10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicasSelect Job 24:10
11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiuntSelect Job 24:11
12de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patiturSelect Job 24:12
13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illiusSelect Job 24:13
14mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi furSelect Job 24:14
15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suumSelect Job 24:15
16perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucemSelect Job 24:16
17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulantSelect Job 24:17
18levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearumSelect Job 24:18
19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illiusSelect Job 24:19
20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosumSelect Job 24:20
21pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecitSelect Job 24:21
22detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suaeSelect Job 24:22
23dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illiusSelect Job 24:23
24elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterenturSelect Job 24:24
25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba meaSelect Job 24:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society