Job 26
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Iob dixitSelect Job 26:1
2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortisSelect Job 26:2
3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimamSelect Job 26:3
4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuumSelect Job 26:4
5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eisSelect Job 26:5
6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioniSelect Job 26:6
7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihiliSelect Job 26:7
8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsumSelect Job 26:8
9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suamSelect Job 26:9
10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebraeSelect Job 26:10
11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eiusSelect Job 26:11
12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbumSelect Job 26:12
13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosusSelect Job 26:13
14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueriSelect Job 26:14
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society