Job 27
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixitSelect Job 27:1
2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meamSelect Job 27:2
3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meisSelect Job 27:3
4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendaciumSelect Job 27:4
5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia meaSelect Job 27:5
6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita meaSelect Job 27:6
7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquusSelect Job 27:7
8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eiusSelect Job 27:8
9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustiaSelect Job 27:9
10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni temporeSelect Job 27:10
11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondamSelect Job 27:11
12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquiminiSelect Job 27:12
13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipientSelect Job 27:13
14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur paneSelect Job 27:14
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabuntSelect Job 27:15
16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimentaSelect Job 27:16
17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividetSelect Job 27:17
18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculumSelect Job 27:18
19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil invenietSelect Job 27:19
20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestasSelect Job 27:20
21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suoSelect Job 27:21
22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugietSelect Job 27:22
23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eiusSelect Job 27:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society