Skip to content
Church.wiki
Job

Job 28

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflaturSelect Job 28:1

2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertiturSelect Job 28:2

3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortisSelect Job 28:3

4dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et inviosSelect Job 28:4

5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa estSelect Job 28:5

6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurumSelect Job 28:6

7semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturisSelect Job 28:7

8non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaenaSelect Job 28:8

9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montesSelect Job 28:9

10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eiusSelect Job 28:10

11profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucemSelect Job 28:11

12sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiaeSelect Job 28:12

13nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventiumSelect Job 28:13

14abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecumSelect Job 28:14

15non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eiusSelect Job 28:15

16non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyroSelect Job 28:16

17non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auriSelect Job 28:17

18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultisSelect Job 28:18

19non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponeturSelect Job 28:19

20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiaeSelect Job 28:20

21abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latetSelect Job 28:21

22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eiusSelect Job 28:22

23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illiusSelect Job 28:23

24ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicitSelect Job 28:24

25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensuraSelect Job 28:25

26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibusSelect Job 28:26

27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavitSelect Job 28:27

28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentiaSelect Job 28:28

Next: Job 29Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.