Job 29
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixitSelect Job 29:1
2quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat meSelect Job 29:2
3quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebrisSelect Job 29:3
4sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meoSelect Job 29:4
5quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri meiSelect Job 29:5
6quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos oleiSelect Job 29:6
7quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihiSelect Job 29:7
8videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabantSelect Job 29:8
9principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suoSelect Job 29:9
10vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebatSelect Job 29:10
11auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihiSelect Job 29:11
12quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutorSelect Job 29:12
13benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sumSelect Job 29:13
14iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meoSelect Job 29:14
15oculus fui caeco et pes claudoSelect Job 29:15
16pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabamSelect Job 29:16
17conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedamSelect Job 29:17
18dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo diesSelect Job 29:18
19radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione meaSelect Job 29:19
20gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabiturSelect Job 29:20
21qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meumSelect Job 29:21
22verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meumSelect Job 29:22
23expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinumSelect Job 29:23
24si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terramSelect Job 29:24
25si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolatorSelect Job 29:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society