Job 35
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1igitur Heliu haec rursum locutus estSelect Job 35:1
2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sumSelect Job 35:2
3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccaveroSelect Job 35:3
4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecumSelect Job 35:4
5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sitSelect Job 35:5
6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eumSelect Job 35:6
7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipietSelect Job 35:7
8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tuaSelect Job 35:8
9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorumSelect Job 35:9
10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocteSelect Job 35:10
11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nosSelect Job 35:11
12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorumSelect Job 35:12
13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebiturSelect Job 35:13
14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eumSelect Job 35:14
15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valdeSelect Job 35:15
16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicatSelect Job 35:16
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society