Job 38
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Dominus Iob de turbine dixitSelect Job 38:1
2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitisSelect Job 38:2
3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihiSelect Job 38:3
4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiamSelect Job 38:4
5quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineamSelect Job 38:5
6super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eiusSelect Job 38:6
7cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii DeiSelect Job 38:7
8quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedensSelect Job 38:8
9cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolveremSelect Job 38:9
10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostiaSelect Job 38:10
11et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuosSelect Job 38:11
12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suumSelect Job 38:12
13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex eaSelect Job 38:13
14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentumSelect Job 38:14
15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringeturSelect Job 38:15
16numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssi deambulastiSelect Job 38:16
17numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidistiSelect Job 38:17
18numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omniaSelect Job 38:18
19in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sitSelect Job 38:19
20ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eiusSelect Job 38:20
21sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noverasSelect Job 38:21
22numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexistiSelect Job 38:22
23quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belliSelect Job 38:23
24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terramSelect Job 38:24
25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitruiSelect Job 38:25
26ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoraturSelect Job 38:26
27ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentesSelect Job 38:27
28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas rorisSelect Job 38:28
29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuitSelect Job 38:29
30in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringiturSelect Job 38:30
31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipareSelect Job 38:31
32numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facisSelect Job 38:32
33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terraSelect Job 38:33
34numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet teSelect Job 38:34
35numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumusSelect Job 38:35
36quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiamSelect Job 38:36
37quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire facietSelect Job 38:37
38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebanturSelect Job 38:38
39numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebisSelect Job 38:39
40quando cubant in antris et in specubus insidianturSelect Job 38:40
41quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibosSelect Job 38:41
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society