Job 40
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1respondens autem Dominus Iob de turbine aitSelect Job 40:1
2accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihiSelect Job 40:2
3numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificerisSelect Job 40:3
4et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonasSelect Job 40:4
5circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibusSelect Job 40:5
6disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humiliaSelect Job 40:6
7respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suoSelect Job 40:7
8absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveamSelect Job 40:8
9et ego confitebor quod salvare te possit dextera tuaSelect Job 40:9
10ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedetSelect Job 40:10
11fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eiusSelect Job 40:11
12constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi suntSelect Job 40:12
13ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreaeSelect Job 40:13
14ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eiusSelect Job 40:14
15huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibiSelect Job 40:15
16sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibusSelect Job 40:16
17protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentisSelect Job 40:17
18ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eiusSelect Job 40:18
19in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eiusSelect Job 40:19
20an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eiusSelect Job 40:20
21numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eiusSelect Job 40:21
22numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi molliaSelect Job 40:22
23numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternumSelect Job 40:23
24numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuisSelect Job 40:24
25concident eum amici divident illum negotiatoresSelect Job 40:25
26numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illiusSelect Job 40:26
27pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loquiSelect Job 40:27
28ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabiturSelect Job 40:28
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society