Job 41
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meoSelect Job 41:1
2quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea suntSelect Job 41:2
3non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositisSelect Job 41:3
4quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabitSelect Job 41:4
5portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formidoSelect Job 41:5
6corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibusSelect Job 41:6
7una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per easSelect Job 41:7
8una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabunturSelect Job 41:8
9sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculiSelect Job 41:9
10de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensaeSelect Job 41:10
11de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventisSelect Job 41:11
12halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egrediturSelect Job 41:12
13in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestasSelect Job 41:13
14membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferenturSelect Job 41:14
15cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incusSelect Job 41:15
16cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabunturSelect Job 41:16
17cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque toraxSelect Job 41:17
18reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aesSelect Job 41:18
19non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundaeSelect Job 41:19
20quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastamSelect Job 41:20
21sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutumSelect Job 41:21
22fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliuntSelect Job 41:22
23post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentemSelect Job 41:23
24non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeretSelect Job 41:24
25omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiaeSelect Job 41:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society