Skip to content
Church.wiki
Job

Job 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1respondens autem Iob dixitSelect Job 6:1

2utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in stateraSelect Job 6:2

3quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plenaSelect Job 6:3

4quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra meSelect Job 6:4

5numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steteritSelect Job 6:5

6aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortemSelect Job 6:6

7quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei suntSelect Job 6:7

8quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi DeusSelect Job 6:8

9et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat meSelect Job 6:9

10et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus SanctiSelect Job 6:10

11quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agamSelect Job 6:11

12nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea estSelect Job 6:12

13ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a meSelect Job 6:13

14qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquitSelect Job 6:14

15fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibusSelect Job 6:15

16qui timent pruinam inruet super eos nixSelect Job 6:16

17tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suoSelect Job 6:17

18involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribuntSelect Job 6:18

19considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisperSelect Job 6:19

20confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti suntSelect Job 6:20

21nunc venistis et modo videntes plagam meam timetisSelect Job 6:21

22numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihiSelect Job 6:22

23vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite meSelect Job 6:23

24docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite meSelect Job 6:24

25quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguereSelect Job 6:25

26ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertisSelect Job 6:26

27super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrumSelect Job 6:27

28verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiarSelect Job 6:28

29respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicateSelect Job 6:29

30et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabitSelect Job 6:30

Next: Job 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses a voice on this device.