Skip to content
Church.wiki
Job

Job 9

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et respondens Iob aitSelect Job 9:1

2vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus DeoSelect Job 9:2

3si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro milleSelect Job 9:3

4sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuitSelect Job 9:4

5qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suoSelect Job 9:5

6qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiunturSelect Job 9:6

7qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculoSelect Job 9:7

8qui extendit caelos solus et graditur super fluctus marisSelect Job 9:8

9qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austriSelect Job 9:9

10qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerusSelect Job 9:10

11si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eumSelect Job 9:11

12si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facisSelect Job 9:12

13Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbemSelect Job 9:13

14quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eoSelect Job 9:14

15qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecaborSelect Job 9:15

16et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meamSelect Job 9:16

17in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causaSelect Job 9:17

18non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibusSelect Job 9:18

19si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicereSelect Job 9:19

20si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabitSelect Job 9:20

21etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meaeSelect Job 9:21

22unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumitSelect Job 9:22

23si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideatSelect Job 9:23

24terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo estSelect Job 9:24

25dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonumSelect Job 9:25

26pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escamSelect Job 9:26

27cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueorSelect Job 9:27

28verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquentiSelect Job 9:28

29si autem et sic impius sum quare frustra laboraviSelect Job 9:29

30si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meaeSelect Job 9:30

31tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta meaSelect Job 9:31

32neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiriSelect Job 9:32

33non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobusSelect Job 9:33

34auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreatSelect Job 9:34

35loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondereSelect Job 9:35

Next: Job 10Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.