John 11
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eiusSelect John 11:1
2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabaturSelect John 11:2
3miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmaturSelect John 11:3
4audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eamSelect John 11:4
5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et LazarumSelect John 11:5
6ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebusSelect John 11:6
7deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterumSelect John 11:7
8dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illucSelect John 11:8
9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videtSelect John 11:9
10si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eoSelect John 11:10
11haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eumSelect John 11:11
12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus eritSelect John 11:12
13dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceretSelect John 11:13
14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus estSelect John 11:14
15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eumSelect John 11:15
16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eoSelect John 11:16
17venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentemSelect John 11:17
18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecimSelect John 11:18
19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suoSelect John 11:19
20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebatSelect John 11:20
21dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuusSelect John 11:21
22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi DeusSelect John 11:22
23dicit illi Iesus resurget frater tuusSelect John 11:23
24dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima dieSelect John 11:24
25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivetSelect John 11:25
26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hocSelect John 11:26
27ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venistiSelect John 11:27
28et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat teSelect John 11:28
29illa ut audivit surgit cito et venit ad eumSelect John 11:29
30nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei MarthaSelect John 11:30
31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibiSelect John 11:31
32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meusSelect John 11:32
33Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsumSelect John 11:33
34et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et videSelect John 11:34
35et lacrimatus est IesusSelect John 11:35
36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eumSelect John 11:36
37quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non morereturSelect John 11:37
38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat eiSelect John 11:38
39ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim estSelect John 11:39
40dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam DeiSelect John 11:40
41tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti meSelect John 11:41
42ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misistiSelect John 11:42
43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni forasSelect John 11:43
44et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abireSelect John 11:44
45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eumSelect John 11:45
46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit IesusSelect John 11:46
47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facitSelect John 11:47
48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentemSelect John 11:48
49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquamSelect John 11:49
50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereatSelect John 11:50
51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro genteSelect John 11:51
52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unumSelect John 11:52
53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eumSelect John 11:53
54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Ephrem et ibi morabatur cum discipulisSelect John 11:54
55Proximum autem erat pascha Iudaeorum Et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsosSelect John 11:55
56quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festumSelect John 11:56
57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eumSelect John 11:57
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation