John 14
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me crediteSelect John 14:1
2in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locumSelect John 14:2
3et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitisSelect John 14:3
4et quo ego vado scitis et viam scitisSelect John 14:4
5dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scireSelect John 14:5
6dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per meSelect John 14:6
7si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eumSelect John 14:7
8dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobisSelect John 14:8
9dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis PatremSelect John 14:9
10non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit operaSelect John 14:10
11non creditis quia ego in Patre et Pater in me estSelect John 14:11
12alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vadoSelect John 14:12
13Et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in FilioSelect John 14:13
14si quid petieritis me in nomine meo hoc faciamSelect John 14:14
15si diligitis me mandata mea servateSelect John 14:15
16et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternumSelect John 14:16
17Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis eritSelect John 14:17
18non relinquam vos orfanos veniam ad vosSelect John 14:18
19adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetisSelect John 14:19
20in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobisSelect John 14:20
21Qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsumSelect John 14:21
22Dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundoSelect John 14:22
23respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemusSelect John 14:23
24qui non diligit me sermones meos non servat Et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me PatrisSelect John 14:24
25haec locutus sum vobis apud vos manensSelect John 14:25
26Paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobisSelect John 14:26
27pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidetSelect John 14:27
28audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me estSelect John 14:28
29et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatisSelect John 14:29
30iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquamSelect John 14:30
31sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hincSelect John 14:31
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation