John 15
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1ego sum vitis vera et Pater meus agricola estSelect John 15:1
2omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferatSelect John 15:2
3iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobisSelect John 15:3
4manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritisSelect John 15:4
5ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facereSelect John 15:5
6si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardentSelect John 15:6
7Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobisSelect John 15:7
8In hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuliSelect John 15:8
9sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione meaSelect John 15:9
10si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectioneSelect John 15:10
11haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleaturSelect John 15:11
12hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vosSelect John 15:12
13Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suisSelect John 15:13
14Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobisSelect John 15:14
15iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobisSelect John 15:15
16non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobisSelect John 15:16
17Haec mando vobis ut diligatis invicemSelect John 15:17
18si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuitSelect John 15:18
19si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundusSelect John 15:19
20Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo Si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabuntSelect John 15:20
21Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum Quia nesciunt eum qui misit meSelect John 15:21
22Si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suoSelect John 15:22
23Qui me odit et Patrem meum oditSelect John 15:23
24Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meumSelect John 15:24
25sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratisSelect John 15:25
26cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de meSelect John 15:26
27et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estisSelect John 15:27
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation