John 16
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1haec locutus sum vobis ut non scandalizeminiSelect John 16:1
2absque synagogis facient vos Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare DeoSelect John 16:2
3et haec facient quia non noverunt Patrem neque meSelect John 16:3
4sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobisSelect John 16:4
5Haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadisSelect John 16:5
6sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrumSelect John 16:6
7sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vosSelect John 16:7
8et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicioSelect John 16:8
9de peccato quidem quia non credunt in meSelect John 16:9
10de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis meSelect John 16:10
11de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus estSelect John 16:11
12adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modoSelect John 16:12
13cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobisSelect John 16:13
14ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobisSelect John 16:14
15Omnia quaecumque habet Pater mea sunt Propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobisSelect John 16:15
16modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad PatremSelect John 16:16
17dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad PatremSelect John 16:17
18dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquiturSelect John 16:18
19cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis meSelect John 16:19
20amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudiumSelect John 16:20
21mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundumSelect John 16:21
22et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobisSelect John 16:22
23et in illo die me non rogabitis quicquam Amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobisSelect John 16:23
24usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenumSelect John 16:24
25Haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobisSelect John 16:25
26illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobisSelect John 16:26
27ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exiviSelect John 16:27
28exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad PatremSelect John 16:28
29dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicisSelect John 16:29
30nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existiSelect John 16:30
31Respondit eis Iesus modo creditisSelect John 16:31
32ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum estSelect John 16:32
33Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundumSelect John 16:33
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation