John 2
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibiSelect John 2:1
2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptiasSelect John 2:2
3et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habentSelect John 2:3
4et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora meaSelect John 2:4
5dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis faciteSelect John 2:5
6erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternasSelect John 2:6
7dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summumSelect John 2:7
8et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tuleruntSelect John 2:8
9ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinusSelect John 2:9
10et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhucSelect John 2:10
11hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eiusSelect John 2:11
12Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebusSelect John 2:12
13Et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma IesusSelect John 2:13
14Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentesSelect John 2:14
15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertitSelect John 2:15
16et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationisSelect John 2:16
17Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit meSelect John 2:17
18Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facisSelect John 2:18
19Respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illudSelect John 2:19
20dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illudSelect John 2:20
21ille autem dicebat de templo corporis suiSelect John 2:21
22cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit IesusSelect John 2:22
23cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebatSelect John 2:23
24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnesSelect John 2:24
25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homineSelect John 2:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society