Skip to content
Church.wiki
John

John 5

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus HierosolymisSelect John 5:1

2est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habensSelect John 5:2

3in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motumSelect John 5:3

5erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate suaSelect John 5:5

6hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieriSelect John 5:6

7respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descenditSelect John 5:7

8dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambulaSelect John 5:8

9et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo dieSelect John 5:9

10dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuumSelect John 5:10

11Respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambulaSelect John 5:11

12interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambulaSelect John 5:12

13is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in locoSelect John 5:13

14postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingatSelect John 5:14

15abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanumSelect John 5:15

16propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbatoSelect John 5:16

17Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operorSelect John 5:17

18propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eisSelect John 5:18

19amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facitSelect John 5:19

20Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos mireminiSelect John 5:20

21sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificatSelect John 5:21

22neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit FilioSelect John 5:22

23ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illumSelect John 5:23

24Amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitamSelect John 5:24

25amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint viventSelect John 5:25

26sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipsoSelect John 5:26

27et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis estSelect John 5:27

28nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eiusSelect John 5:28

29et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudiciiSelect John 5:29

30non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est Quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit meSelect John 5:30

31Si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verumSelect John 5:31

32alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de meSelect John 5:32

33vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritatiSelect John 5:33

34ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitisSelect John 5:34

35ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eiusSelect John 5:35

36ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misitSelect John 5:36

37et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistisSelect John 5:37

38Et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditisSelect John 5:38

39scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de meSelect John 5:39

40et non vultis venire ad me ut vitam habeatisSelect John 5:40

41claritatem ab hominibus non accipioSelect John 5:41

42sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobisSelect John 5:42

43ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietisSelect John 5:43

44quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritisSelect John 5:44

45nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratisSelect John 5:45

46si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsitSelect John 5:46

47si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetisSelect John 5:47

Next: John 6Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.