John 6
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est TiberiadisSelect John 6:1
2et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabanturSelect John 6:2
3Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suisSelect John 6:3
4Erat autem proximum pascha dies festus IudaeorumSelect John 6:4
5Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hiiSelect John 6:5
6hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturusSelect John 6:6
7respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiatSelect John 6:7
8dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis PetriSelect John 6:8
9est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantosSelect John 6:9
10dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque miliaSelect John 6:10
11accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebantSelect John 6:11
12ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereantSelect John 6:12
13collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaveruntSelect John 6:13
14Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundumSelect John 6:14
15Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem Fugit iterum in montem ipse solusSelect John 6:15
16ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mareSelect John 6:16
17et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos IesusSelect John 6:17
18mare autem vento magno flante exsurgebatSelect John 6:18
19cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timueruntSelect John 6:19
20ille autem dicit eis ego sum nolite timereSelect John 6:20
21voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibantSelect John 6:21
22Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissentSelect John 6:22
23aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente DominoSelect John 6:23
24cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes IesumSelect John 6:24
25et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venistiSelect John 6:25
26respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estisSelect John 6:26
27operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit DeusSelect John 6:27
28dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera DeiSelect John 6:28
29respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit illeSelect John 6:29
30Dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operarisSelect John 6:30
31Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducareSelect John 6:31
32dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verumSelect John 6:32
33panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundoSelect John 6:33
34dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem huncSelect John 6:34
35Dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquamSelect John 6:35
36sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditisSelect John 6:36
37omne quod dat mihi Pater ad me veniet Et eum qui venit ad me non eiciam forasSelect John 6:37
38Quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit meSelect John 6:38
39Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo dieSelect John 6:39
40haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo dieSelect John 6:40
41Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendiSelect John 6:41
42et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendiSelect John 6:42
43Respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicemSelect John 6:43
44nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo dieSelect John 6:44
45est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad meSelect John 6:45
46Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit PatremSelect John 6:46
47Amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternamSelect John 6:47
48Ego sum panis vitaeSelect John 6:48
49Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui suntSelect John 6:49
50hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriaturSelect John 6:50
51Ego sum panis vivus qui de caelo descendiSelect John 6:51
52si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vitaSelect John 6:52
53Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandumSelect John 6:53
54dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobisSelect John 6:54
55qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo dieSelect John 6:55
56Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potusSelect John 6:56
57Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illoSelect John 6:57
58sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter meSelect John 6:58
59hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternumSelect John 6:59
60haec dixit in synagoga docens in CapharnaumSelect John 6:60
61multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audireSelect John 6:61
62sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizatSelect John 6:62
63Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat priusSelect John 6:63
64Spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam Verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita suntSelect John 6:64
65sed sunt quidam ex vobis qui non credunt Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eumSelect John 6:65
66Et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meoSelect John 6:66
67ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabantSelect John 6:67
68dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abireSelect John 6:68
69Respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habesSelect John 6:69
70et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius DeiSelect John 6:70
71Respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus estSelect John 6:71
72dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecimSelect John 6:72
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation