Skip to content
Church.wiki
John

John 7

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficereSelect John 7:1

2erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegiaSelect John 7:2

3dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facisSelect John 7:3

4nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundoSelect John 7:4

5neque enim fratres eius credebant in eumSelect John 7:5

6dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratumSelect John 7:6

7non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala suntSelect John 7:7

8vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum estSelect John 7:8

9haec cum dixisset ipse mansit in GalilaeaSelect John 7:9

10ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occultoSelect John 7:10

11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est illeSelect John 7:11

12et murmur multus de eo erat in turba quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbasSelect John 7:12

13nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum IudaeorumSelect John 7:13

14iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebatSelect John 7:14

15et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didiceritSelect John 7:15

16respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit meSelect John 7:16

17si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquarSelect John 7:17

18qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non estSelect John 7:18

19nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legemSelect John 7:19

20quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficereSelect John 7:20

21respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miraminiSelect John 7:21

22propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominemSelect John 7:22

23si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbatoSelect John 7:23

24nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicateSelect John 7:24

25dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficereSelect John 7:25

26et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est ChristusSelect John 7:26

27sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sitSelect John 7:27

28Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitisSelect John 7:28

29ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misitSelect John 7:29

30Quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eiusSelect John 7:30

31De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facitSelect John 7:31

32audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec Et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eumSelect John 7:32

33Dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit meSelect John 7:33

34Quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venireSelect John 7:34

35dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentesSelect John 7:35

36quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venireSelect John 7:36

37in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibatSelect John 7:37

38qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivaeSelect John 7:38

39hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatusSelect John 7:39

40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere prophetaSelect John 7:40

41alii dicebant hic est Christus Quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venitSelect John 7:41

42nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit ChristusSelect John 7:42

43Dissensio itaque facta est in turba propter eumSelect John 7:43

44Quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manusSelect John 7:44

45Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eumSelect John 7:45

46responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homoSelect John 7:46

47responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estisSelect John 7:47

48numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex PharisaeisSelect John 7:48

49sed turba haec quae non novit legem maledicti suntSelect John 7:49

50dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsisSelect John 7:50

51numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciatSelect John 7:51

52responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgitSelect John 7:52

53et reversi sunt unusquisque in domum suamSelect John 7:53

Next: John 8Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.