Skip to content
Church.wiki
John

John 9

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et praeteriens vidit hominem caecum a nativitateSelect John 9:1

2et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nascereturSelect John 9:2

3respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illoSelect John 9:3

4me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operariSelect John 9:4

5quamdiu in mundo sum lux sum mundiSelect John 9:5

6haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eiusSelect John 9:6

7et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit vidensSelect John 9:7

8itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic estSelect John 9:8

9alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sumSelect John 9:9

10dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibiSelect John 9:10

11respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidiSelect John 9:11

12dixerunt ei ubi est ille ait nescioSelect John 9:12

13adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fueratSelect John 9:13

14erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eiusSelect John 9:14

15iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et videoSelect John 9:15

16dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eisSelect John 9:16

17dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta estSelect John 9:17

18non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui videratSelect John 9:18

19et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videtSelect John 9:19

20responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus estSelect John 9:20

21quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquaturSelect John 9:21

22haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieretSelect John 9:22

23propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogateSelect John 9:23

24vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator estSelect John 9:24

25dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo videoSelect John 9:25

26dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculosSelect John 9:26

27respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieriSelect John 9:27

28maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumusSelect John 9:28

29nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sitSelect John 9:29

30respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculosSelect John 9:30

31scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exauditSelect John 9:31

32a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci natiSelect John 9:32

33nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquamSelect John 9:33

34responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum forasSelect John 9:34

35audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium DeiSelect John 9:35

36respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eumSelect John 9:36

37et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse estSelect John 9:37

38at ille ait credo Domine et procidens adoravit eumSelect John 9:38

39dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiantSelect John 9:39

40et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumusSelect John 9:40

41dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manetSelect John 9:41

Next: John 10Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.