Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisaSelect Joshua 13:1

2omnis videlicet Galilea Philisthim et universa GesuriSelect Joshua 13:2

3a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et AccaronitasSelect Joshua 13:3

4ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos AmorreiSelect Joshua 13:4

5eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris EmathSelect Joshua 13:5

6omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibiSelect Joshua 13:6

7et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui ManasseSelect Joshua 13:7

8cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagamSelect Joshua 13:8

9ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque DibonSelect Joshua 13:9

10et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum AmmonSelect Joshua 13:10

11et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque SalecaSelect Joshua 13:11

12omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevitSelect Joshua 13:12

13nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diemSelect Joshua 13:13

14tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illiSelect Joshua 13:14

15dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suasSelect Joshua 13:15

16fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit MedabaSelect Joshua 13:16

17et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum BaalmaonSelect Joshua 13:17

18Iessa et Cedmoth et MepheethSelect Joshua 13:18

19Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallisSelect Joshua 13:19

20Bethpheor et Asedothphasga et BethaisimothSelect Joshua 13:20

21omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terraeSelect Joshua 13:21

22et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectisSelect Joshua 13:22

23factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorumSelect Joshua 13:23

24deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio estSelect Joshua 13:24

25terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra RabbaSelect Joshua 13:25

26et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos DabirSelect Joshua 13:26

27in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagamSelect Joshua 13:27

28haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earumSelect Joshua 13:28

29dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionemSelect Joshua 13:29

30cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppidaSelect Joshua 13:30

31et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suasSelect Joshua 13:31

32hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagamSelect Joshua 13:32

33tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illiSelect Joshua 13:33

Next: Joshua 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.