Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 15

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagaeSelect Joshua 15:1

2initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiemSelect Joshua 15:2

3egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens CaricaaSelect Joshua 15:3

4atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagaeSelect Joshua 15:4

5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluviumSelect Joshua 15:5

6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii RubenSelect Joshua 15:6

7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem RogelSelect Joshua 15:7

8ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonemSelect Joshua 15:8

9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs SilvarumSelect Joshua 15:9

10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in ThamnaSelect Joshua 15:10

11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditurSelect Joshua 15:11

12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suisSelect Joshua 15:12

13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est HebronSelect Joshua 15:13

14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe EnachSelect Joshua 15:14

15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est Civitas litterarumSelect Joshua 15:15

16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxoremSelect Joshua 15:16

17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxoremSelect Joshua 15:17

18quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquitSelect Joshua 15:18

19at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferiusSelect Joshua 15:19

20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suasSelect Joshua 15:20

21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et IagurSelect Joshua 15:21

22et Cina et Dimona AdedaSelect Joshua 15:22

23et Cedes et Asor IethnanSelect Joshua 15:23

24Zif et Thelem BalothSelect Joshua 15:24

25et Asor nova et Cariothesrom haec est AsorSelect Joshua 15:25

26Aman Same et MoladaSelect Joshua 15:26

27et Asergadda et Asemon BethfelethSelect Joshua 15:27

28et Asersual et Bersabee et BaziothiaSelect Joshua 15:28

29Bala et Hiim EsemSelect Joshua 15:29

30et Heltholad Exiil et HarmaSelect Joshua 15:30

31Siceleg et Medemena et SensennaSelect Joshua 15:31

32Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earumSelect Joshua 15:32

33in campestribus vero Esthaul et Saraa et AsenaSelect Joshua 15:33

34et Azanoe et Aengannim Thaffua et AenaimSelect Joshua 15:34

35et Hierimoth Adulam Soccho et AzecaSelect Joshua 15:35

36et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earumSelect Joshua 15:36

37Sanan et Adesa et MagdalgadSelect Joshua 15:37

38Delean et Mesfa et IecthelSelect Joshua 15:38

39Lachis et Bascath et AglonSelect Joshua 15:39

40Thebbon et Lehemas et ChethlisSelect Joshua 15:40

41et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earumSelect Joshua 15:41

42Labana et Aether et AsanSelect Joshua 15:42

43Ieptha et Esna et NesibSelect Joshua 15:43

44Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earumSelect Joshua 15:44

45Accaron cum vicis et villulis suisSelect Joshua 15:45

46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eiusSelect Joshua 15:46

47Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eiusSelect Joshua 15:47

48et in monte Samir et Iether et SocchoSelect Joshua 15:48

49et Edenna Cariathsenna haec est DabirSelect Joshua 15:49

50Anab et Isthemo et AnimSelect Joshua 15:50

51Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earumSelect Joshua 15:51

52Arab et Roma et EsaanSelect Joshua 15:52

53Ianum et Bethafua et AfecaSelect Joshua 15:53

54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earumSelect Joshua 15:54

55Maon et Chermel et Zif et IotaeSelect Joshua 15:55

56Iezrehel et Iucadam et ZanoeSelect Joshua 15:56

57Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earumSelect Joshua 15:57

58Alul et Bethsur et GedorSelect Joshua 15:58

59Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earumSelect Joshua 15:59

60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earumSelect Joshua 15:60

61in deserto Betharaba Meddin et SchachaSelect Joshua 15:61

62Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earumSelect Joshua 15:62

63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diemSelect Joshua 15:63

Next: Joshua 16Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.