Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 20

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et dic eisSelect Joshua 20:1

2separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum MosiSelect Joshua 20:2

3ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinisSelect Joshua 20:3

4cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandumSelect Joshua 20:4

5cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicusSelect Joshua 20:5

6et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugeratSelect Joshua 20:6

7decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte IudaSelect Joshua 20:7

8et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu ManasseSelect Joshua 20:8

9hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suamSelect Joshua 20:9

Next: Joshua 21Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.