Joshua 21
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum IsrahelSelect Joshua 21:1
2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumentaSelect Joshua 21:2
3dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earumSelect Joshua 21:3
4egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecimSelect Joshua 21:4
5et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decemSelect Joshua 21:5
6porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecimSelect Joshua 21:6
7et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecimSelect Joshua 21:7
8dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentesSelect Joshua 21:8
9de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nominaSelect Joshua 21:9
10filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa estSelect Joshua 21:10
11Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitumSelect Joshua 21:11
12agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendumSelect Joshua 21:12
13dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suisSelect Joshua 21:13
14et Iether et IsthimonSelect Joshua 21:14
15et Helon DabirSelect Joshua 21:15
16et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabusSelect Joshua 21:16
17de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et GabeeSelect Joshua 21:17
18et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuorSelect Joshua 21:18
19omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suisSelect Joshua 21:19
20reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessioSelect Joshua 21:20
21de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et GazerSelect Joshua 21:21
22et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuorSelect Joshua 21:22
23de tribu quoque Dan Elthece et GebbethonSelect Joshua 21:23
24et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuorSelect Joshua 21:24
25porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duaeSelect Joshua 21:25
26omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradusSelect Joshua 21:26
27filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duasSelect Joshua 21:27
28porro de tribu Isachar Cesion et DaberethSelect Joshua 21:28
29et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuorSelect Joshua 21:29
30de tribu autem Aser Masal et AbdonSelect Joshua 21:30
31et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuorSelect Joshua 21:31
32de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tresSelect Joshua 21:32
33omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suisSelect Joshua 21:33
34filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et CharthaSelect Joshua 21:34
35et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suisSelect Joshua 21:35
37et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suisSelect Joshua 21:37
38omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecimSelect Joshua 21:38
39itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octoSelect Joshua 21:39
40cum suburbanis suis singulae per familias distributaeSelect Joshua 21:40
41deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in eaSelect Joshua 21:41
42dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti suntSelect Joshua 21:42
43ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omniaSelect Joshua 21:43
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society