Joshua 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1quibus transgressis dixit Dominus ad IosueSelect Joshua 4:1
2elige duodecim viros singulos per singulas tribusSelect Joshua 4:2
3et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoriaSelect Joshua 4:3
4vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulisSelect Joshua 4:4
5et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum IsrahelSelect Joshua 4:5
6ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapidesSelect Joshua 4:6
7respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternumSelect Joshua 4:7
8fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eosSelect Joshua 4:8
9alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diemSelect Joshua 4:9
10sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiitSelect Joshua 4:10
11cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populumSelect Joshua 4:11
12filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat MosesSelect Joshua 4:12
13et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis HierichoSelect Joshua 4:13
14in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveretSelect Joshua 4:14
15dixitque ad eumSelect Joshua 4:15
16praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de IordaneSelect Joshua 4:16
17qui praecepit eis dicens ascendite de IordaneSelect Joshua 4:17
18cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverantSelect Joshua 4:18
19populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis HierichoSelect Joshua 4:19
20duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in GalgalisSelect Joshua 4:20
21et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapidesSelect Joshua 4:21
22docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istumSelect Joshua 4:22
23siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretisSelect Joshua 4:23
24sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremusSelect Joshua 4:24
25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni temporeSelect Joshua 4:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society