Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingrediSelect Joshua 6:1

2dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes virosSelect Joshua 6:2

3circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebusSelect Joshua 6:3

4septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinisSelect Joshua 6:4

5cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterintSelect Joshua 6:5

6vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas et incedant ante arcam DominiSelect Joshua 6:6

7ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam DominiSelect Joshua 6:7

8cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis DominiSelect Joshua 6:8

9omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabantSelect Joshua 6:9

10praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferaminiSelect Joshua 6:10

11circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibiSelect Joshua 6:11

12igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam DominiSelect Joshua 6:12

13et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabatSelect Joshua 6:13

14circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebusSelect Joshua 6:14

15die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septiesSelect Joshua 6:15

16cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatemSelect Joshua 6:16

17sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximusSelect Joshua 6:17

18vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbenturSelect Joshua 6:18

19quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eiusSelect Joshua 6:19

20igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatemSelect Joshua 6:20

21et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusseruntSelect Joshua 6:21

22duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastisSelect Joshua 6:22

23ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere feceruntSelect Joshua 6:23

24urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecraruntSelect Joshua 6:24

25Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicensSelect Joshua 6:25

26maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eiusSelect Joshua 6:26

27fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum estSelect Joshua 6:27

Next: Joshua 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.