Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 7

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios IsrahelSelect Joshua 7:1

2cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt AhiSelect Joshua 7:2

3et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimosSelect Joshua 7:3

4ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentesSelect Joshua 7:4

5percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum estSelect Joshua 7:5

6Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita suaSelect Joshua 7:6

7et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans IordanemSelect Joshua 7:7

8mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentemSelect Joshua 7:8

9audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuoSelect Joshua 7:9

10dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terraSelect Joshua 7:10

11peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa suaSelect Joshua 7:11

12nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus estSelect Joshua 7:12

13surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelereSelect Joshua 7:13

14accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per virosSelect Joshua 7:14

15et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in IsrahelSelect Joshua 7:15

16surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus IudaSelect Joshua 7:16

17quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit ZabdiSelect Joshua 7:17

18cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu IudaSelect Joshua 7:18

19et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondasSelect Joshua 7:19

20responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feciSelect Joshua 7:20

21vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operuiSelect Joshua 7:21

22misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simulSelect Joshua 7:22

23auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israhel proieceruntque ante DominumSelect Joshua 7:23

24tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem AchorSelect Joshua 7:24

25ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta suntSelect Joshua 7:25

26congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodieSelect Joshua 7:26

Next: Joshua 8Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.