Jude 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatisSelect Jude 1:1
2misericordia vobis et pax et caritas adimpleaturSelect Jude 1:2
3carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fideiSelect Jude 1:3
4subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantesSelect Jude 1:4
5commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdiditSelect Jude 1:5
6angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavitSelect Jude 1:6
7sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentesSelect Jude 1:7
8similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemantSelect Jude 1:8
9cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi DominusSelect Jude 1:9
10hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpunturSelect Jude 1:10
11vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perieruntSelect Jude 1:11
12hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicataeSelect Jude 1:12
13fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata estSelect Jude 1:13
14prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoch dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suisSelect Jude 1:14
15facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impiiSelect Jude 1:15
16hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causaSelect Jude 1:16
17vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu ChristiSelect Jude 1:17
18quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatumSelect Jude 1:18
19hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentesSelect Jude 1:19
20vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantesSelect Jude 1:20
21ipsos vos in dilectione Dei servateSelect Jude 1:21
22et hos quidem arguite iudicatosSelect Jude 1:22
23illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicamSelect Jude 1:23
24ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultationeSelect Jude 1:24
25soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen EXPLICIT EPISTULA IUDAESelect Jude 1:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society