Judges 15
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicensSelect Judges 15:1
2putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxorSelect Judges 15:2
3cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis malaSelect Judges 15:3
4perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medioSelect Judges 15:4
5quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeretSelect Judges 15:5
6dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem eiusSelect Judges 15:6
7quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescamSelect Judges 15:7
8percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae AethamSelect Judges 15:8
9igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitusSelect Judges 15:9
10dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quae in nos operatus estSelect Judges 15:10
11descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eisSelect Judges 15:11
12ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatisSelect Judges 15:12
13dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra AethamSelect Judges 15:13
14qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et solutaSelect Judges 15:14
15inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille virosSelect Judges 15:15
16et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille virosSelect Judges 15:16
17cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio MaxillaeSelect Judges 15:17
18sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorumSelect Judges 15:18
19aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diemSelect Judges 15:19
20iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annisSelect Judges 15:20
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society