Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 10

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non eratSelect Leviticus 10:1

2egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram DominoSelect Leviticus 10:2

3dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit AaronSelect Leviticus 10:3

4vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castraSelect Leviticus 10:4

5confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatumSelect Leviticus 10:5

6locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavitSelect Leviticus 10:6

7vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum MosiSelect Leviticus 10:7

8dixit quoque Dominus ad AaronSelect Leviticus 10:8

9vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestrasSelect Leviticus 10:9

10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundumSelect Leviticus 10:10

11doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum MosiSelect Leviticus 10:11

12locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum estSelect Leviticus 10:12

13comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihiSelect Leviticus 10:13

14pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum IsrahelSelect Leviticus 10:14

15eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit DominusSelect Leviticus 10:15

16inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant aitSelect Leviticus 10:16

17cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu DominiSelect Leviticus 10:17

18praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihiSelect Leviticus 10:18

19respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubriSelect Leviticus 10:19

20quod cum audisset Moses recepit satisfactionemSelect Leviticus 10:20

Next: Leviticus 11Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.