Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 11

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicensSelect Leviticus 11:1

2dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terraeSelect Leviticus 11:2

3omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetisSelect Leviticus 11:3

4quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitisSelect Leviticus 11:4

5chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus estSelect Leviticus 11:5

6lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividitSelect Leviticus 11:6

7et sus qui cum ungulam dividat non ruminatSelect Leviticus 11:7

8horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobisSelect Leviticus 11:8

9haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetisSelect Leviticus 11:9

10quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobisSelect Leviticus 11:10

11et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitisSelect Leviticus 11:11

12cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta eruntSelect Leviticus 11:12

13haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietumSelect Leviticus 11:13

14milvum ac vulturem iuxta genus suumSelect Leviticus 11:14

15et omne corvini generis in similitudinem suamSelect Leviticus 11:15

16strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suumSelect Leviticus 11:16

17bubonem et mergulum et ibinSelect Leviticus 11:17

18cycnum et onocrotalum et porphirionemSelect Leviticus 11:18

19erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionemSelect Leviticus 11:19

20omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobisSelect Leviticus 11:20

21quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terramSelect Leviticus 11:21

22comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suumSelect Leviticus 11:22

23quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobisSelect Leviticus 11:23

24et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperumSelect Leviticus 11:24

25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasumSelect Leviticus 11:25

26omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabiturSelect Leviticus 11:26

27quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperumSelect Leviticus 11:27

28et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobisSelect Leviticus 11:28

29hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suumSelect Leviticus 11:29

30migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpaSelect Leviticus 11:30

31omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperumSelect Leviticus 11:31

32et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabunturSelect Leviticus 11:32

33vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum estSelect Leviticus 11:33

34omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum eritSelect Leviticus 11:34

35et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi eruntSelect Leviticus 11:35

36fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit pollueturSelect Leviticus 11:36

37si ceciderint super sementem non polluent eamSelect Leviticus 11:37

38sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico pollueturSelect Leviticus 11:38

39si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperumSelect Leviticus 11:39

40et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperumSelect Leviticus 11:40

41omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibumSelect Leviticus 11:41

42quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile estSelect Leviticus 11:42

43nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitisSelect Leviticus 11:43

44ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terramSelect Leviticus 11:44

45ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sumSelect Leviticus 11:45

46ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terraSelect Leviticus 11:46

47ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatisSelect Leviticus 11:47

Next: Leviticus 12Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.