Leviticus 12
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 12:1
2loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruaeSelect Leviticus 12:2
3et die octavo circumcidetur infantulusSelect Leviticus 12:3
4ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eiusSelect Leviticus 12:4
5sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suaeSelect Leviticus 12:5
6cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdotiSelect Leviticus 12:6
7qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminamSelect Leviticus 12:7
8quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabiturSelect Leviticus 12:8
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society