Leviticus 16
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti suntSelect Leviticus 16:1
2et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculumSelect Leviticus 16:2
3nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustumSelect Leviticus 16:3
4tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit indueturSelect Leviticus 16:4
5suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustumSelect Leviticus 16:5
6cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo suaSelect Leviticus 16:6
7duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimoniiSelect Leviticus 16:7
8mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissarioSelect Leviticus 16:8
9cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccatoSelect Leviticus 16:9
10cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinemSelect Leviticus 16:10
11his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eumSelect Leviticus 16:11
12adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sanctaSelect Leviticus 16:12
13ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriaturSelect Leviticus 16:13
14tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientemSelect Leviticus 16:14
15cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculiSelect Leviticus 16:15
16et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorumSelect Leviticus 16:16
17nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediaturSelect Leviticus 16:17
18cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrumSelect Leviticus 16:18
19aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum IsrahelSelect Leviticus 16:19
20postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventemSelect Leviticus 16:20
21et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertumSelect Leviticus 16:21
22cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertoSelect Leviticus 16:22
23revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibiSelect Leviticus 16:23
24lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populoSelect Leviticus 16:24
25et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altareSelect Leviticus 16:25
26ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castraSelect Leviticus 16:26
27vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimumSelect Leviticus 16:27
28et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castraSelect Leviticus 16:28
29eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vosSelect Leviticus 16:29
30in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabiminiSelect Leviticus 16:30
31sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetuaSelect Leviticus 16:31
32expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctisSelect Leviticus 16:32
33et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populumSelect Leviticus 16:33
34eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus MosiSelect Leviticus 16:34
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society