Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 17

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 17:1

2loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicensSelect Leviticus 17:2

3homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castraSelect Leviticus 17:3

4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi suiSelect Leviticus 17:4

5ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas DominoSelect Leviticus 17:5

6fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis DominoSelect Leviticus 17:6

7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorumSelect Leviticus 17:7

8et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimamSelect Leviticus 17:8

9et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suoSelect Leviticus 17:9

10homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suoSelect Leviticus 17:10

11quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sitSelect Leviticus 17:11

12idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vosSelect Leviticus 17:12

13homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terraSelect Leviticus 17:13

14anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibitSelect Leviticus 17:14

15anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fietSelect Leviticus 17:15

16quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suamSelect Leviticus 17:16

Next: Leviticus 18Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.