Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 18

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 18:1

2loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vesterSelect Leviticus 18:2

3iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitisSelect Leviticus 18:3

4facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vesterSelect Leviticus 18:4

5custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego DominusSelect Leviticus 18:5

6omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego DominusSelect Leviticus 18:6

7turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eiusSelect Leviticus 18:7

8turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui estSelect Leviticus 18:8

9turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabisSelect Leviticus 18:9

10turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua estSelect Leviticus 18:10

11turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabisSelect Leviticus 18:11

12turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tuiSelect Leviticus 18:12

13turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuaeSelect Leviticus 18:13

14turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungiturSelect Leviticus 18:14

15turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eiusSelect Leviticus 18:15

16turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui estSelect Leviticus 18:16

17turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus estSelect Leviticus 18:17

18sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa viventeSelect Leviticus 18:18

19ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eiusSelect Leviticus 18:19

20cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberisSelect Leviticus 18:20

21de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego DominusSelect Leviticus 18:21

22cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio estSelect Leviticus 18:22

23cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus estSelect Leviticus 18:23

24ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrumSelect Leviticus 18:24

25et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suosSelect Leviticus 18:25

26custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vosSelect Leviticus 18:26

27omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eamSelect Leviticus 18:27

28cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vosSelect Leviticus 18:28

29omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi suiSelect Leviticus 18:29

30custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vesterSelect Leviticus 18:30

Next: Leviticus 19Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.