Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 25

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicensSelect Leviticus 25:1

2loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum DominiSelect Leviticus 25:2

3sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eiusSelect Leviticus 25:3

4septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabisSelect Leviticus 25:4

5quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae estSelect Leviticus 25:5

6sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud teSelect Leviticus 25:6

7iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibumSelect Leviticus 25:7

8numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novemSelect Leviticus 25:8

9et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestraSelect Leviticus 25:9

10sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinamSelect Leviticus 25:10

11quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetisSelect Leviticus 25:11

12ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetisSelect Leviticus 25:12

13anno iobelei redient omnes ad possessiones suasSelect Leviticus 25:13

14quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eoSelect Leviticus 25:14

15et iuxta supputationem frugum vendet tibiSelect Leviticus 25:15

16quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibiSelect Leviticus 25:16

17nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vesterSelect Leviticus 25:17

18facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavoreSelect Leviticus 25:18

19et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantesSelect Leviticus 25:19

20quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostrasSelect Leviticus 25:20

21dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorumSelect Leviticus 25:21

22seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis veteraSelect Leviticus 25:22

23terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estisSelect Leviticus 25:23

24unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendeturSelect Leviticus 25:24

25si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendideratSelect Leviticus 25:25

26sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenireSelect Leviticus 25:26

27conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suamSelect Leviticus 25:27

28quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinumSelect Leviticus 25:28

29qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annusSelect Leviticus 25:29

30si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleoSelect Leviticus 25:30

31sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominumSelect Leviticus 25:31

32aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimiSelect Leviticus 25:32

33si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios IsrahelSelect Leviticus 25:33

34suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna estSelect Leviticus 25:34

35si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecumSelect Leviticus 25:35

36ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud teSelect Leviticus 25:36

37pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exigesSelect Leviticus 25:37

38ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester DeusSelect Leviticus 25:38

39si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorumSelect Leviticus 25:39

40sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud teSelect Leviticus 25:40

41et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorumSelect Leviticus 25:41

42mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorumSelect Leviticus 25:42

43ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuumSelect Leviticus 25:43

44servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro suntSelect Leviticus 25:44

45et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulosSelect Leviticus 25:45

46et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiamSelect Leviticus 25:46

47si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eiusSelect Leviticus 25:47

48post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eumSelect Leviticus 25:48

49et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet seSelect Leviticus 25:49

50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputataSelect Leviticus 25:50

51si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretiumSelect Leviticus 25:51

52si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorumSelect Leviticus 25:52

53quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuoSelect Leviticus 25:53

54quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suisSelect Leviticus 25:54

55mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra AegyptiSelect Leviticus 25:55

Next: Leviticus 26Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.