Leviticus 3
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram DominoSelect Leviticus 3:1
2ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altarisSelect Leviticus 3:2
3et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus estSelect Leviticus 3:3
4duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculisSelect Leviticus 3:4
5adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris DominoSelect Leviticus 3:5
6si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata eruntSelect Leviticus 3:6
7si agnum obtulerit coram DominoSelect Leviticus 3:7
8ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitumSelect Leviticus 3:8
9et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totamSelect Leviticus 3:9
10cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculisSelect Leviticus 3:10
11et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis DominiSelect Leviticus 3:11
12si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam DominoSelect Leviticus 3:12
13ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitumSelect Leviticus 3:13
14tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitaliaSelect Leviticus 3:14
15duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculisSelect Leviticus 3:15
16adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini eritSelect Leviticus 3:16
17iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetisSelect Leviticus 3:17
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society