Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 5

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suamSelect Leviticus 5:1

2anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquitSelect Leviticus 5:2

3et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delictoSelect Leviticus 5:3

4anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suumSelect Leviticus 5:4

5agat paenitentiam pro peccatoSelect Leviticus 5:5

6et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eiusSelect Leviticus 5:6

7sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustumSelect Leviticus 5:7

8dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpaturSelect Leviticus 5:8

9et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato estSelect Leviticus 5:9

10alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur eiSelect Leviticus 5:10

11quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato estSelect Leviticus 5:11

12tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulitSelect Leviticus 5:12

13rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munereSelect Leviticus 5:13

14locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 5:14

15anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuariiSelect Leviticus 5:15

16ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur eiSelect Leviticus 5:16

17anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suamSelect Leviticus 5:17

18offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur eiSelect Leviticus 5:18

19quia per errorem deliquit in DominumSelect Leviticus 5:19

Next: Leviticus 6Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.