Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 10

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturusSelect Luke 10:1

2Et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messemSelect Luke 10:2

3Ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter luposSelect Luke 10:3

4Nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritisSelect Luke 10:4

5In quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domuiSelect Luke 10:5

6et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos reverteturSelect Luke 10:6

7In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domumSelect Luke 10:7

8Et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobisSelect Luke 10:8

9et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum DeiSelect Luke 10:9

10In quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius diciteSelect Luke 10:10

11etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum DeiSelect Luke 10:11

12dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitatiSelect Luke 10:12

13Vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterentSelect Luke 10:13

14verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobisSelect Luke 10:14

15et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergerisSelect Luke 10:15

16Qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misitSelect Luke 10:16

17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuoSelect Luke 10:17

18et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentemSelect Luke 10:18

19ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebitSelect Luke 10:19

20verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelisSelect Luke 10:20

21In ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante teSelect Luke 10:21

22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelareSelect Luke 10:22

23Et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtisSelect Luke 10:23

24dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audieruntSelect Luke 10:24

25Et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possideboSelect Luke 10:25

26at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legisSelect Luke 10:26

27ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsumSelect Luke 10:27

28dixitque illi recte respondisti hoc fac et vivesSelect Luke 10:28

29Ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximusSelect Luke 10:29

30suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relictoSelect Luke 10:30

31accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivitSelect Luke 10:31

32similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiitSelect Luke 10:32

33Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus estSelect Luke 10:33

34et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egitSelect Luke 10:34

35et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibiSelect Luke 10:35

36quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latronesSelect Luke 10:36

37at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiterSelect Luke 10:37

38factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suamSelect Luke 10:38

39et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illiusSelect Luke 10:39

40Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvetSelect Luke 10:40

41et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurimaSelect Luke 10:41

42porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab eaSelect Luke 10:42

Next: Luke 11Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.