Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 12

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos Adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisisSelect Luke 12:1

2Nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciaturSelect Luke 12:2

3quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectisSelect Luke 12:3

4dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciantSelect Luke 12:4

5ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timeteSelect Luke 12:5

6nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram DeoSelect Luke 12:6

7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estisSelect Luke 12:7

8dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis DeiSelect Luke 12:8

9Qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis DeiSelect Luke 12:9

10Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remitteturSelect Luke 12:10

11Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatisSelect Luke 12:11

12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicereSelect Luke 12:12

13Ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatemSelect Luke 12:13

14at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vosSelect Luke 12:14

15dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidetSelect Luke 12:15

16dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulitSelect Luke 12:16

17et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meosSelect Luke 12:17

18et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona meaSelect Luke 12:18

19et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulareSelect Luke 12:19

20dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius eruntSelect Luke 12:20

21sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum divesSelect Luke 12:21

22Dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiaminiSelect Luke 12:22

23anima plus est quam esca et corpus quam vestimentumSelect Luke 12:23

24considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illisSelect Luke 12:24

25quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unumSelect Luke 12:25

26si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estisSelect Luke 12:26

27considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istisSelect Luke 12:27

28si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fideiSelect Luke 12:28

29et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolliSelect Luke 12:29

30haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetisSelect Luke 12:30

31verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobisSelect Luke 12:31

32Nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnumSelect Luke 12:32

33Vendite quae possidetis et date elemosynam Facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpitSelect Luke 12:33

34ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum eritSelect Luke 12:34

35Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentesSelect Luke 12:35

36et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant eiSelect Luke 12:36

37Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illisSelect Luke 12:37

38et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illiSelect Luke 12:38

39Hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suamSelect Luke 12:39

40et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venitSelect Luke 12:40

41Ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnesSelect Luke 12:41

42dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuramSelect Luke 12:42

43beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientemSelect Luke 12:43

44vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illumSelect Luke 12:44

45Quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriariSelect Luke 12:45

46veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponetSelect Luke 12:46

47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multasSelect Luke 12:47

48qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eoSelect Luke 12:48

49Ignem veni mittere in terram et quid volo si accendaturSelect Luke 12:49

50baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiaturSelect Luke 12:50

51putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationemSelect Luke 12:51

52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tresSelect Luke 12:52

53dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suamSelect Luke 12:53

54Dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fitSelect Luke 12:54

55et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fitSelect Luke 12:55

56hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatisSelect Luke 12:56

57quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum estSelect Luke 12:57

58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carceremSelect Luke 12:58

59dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddasSelect Luke 12:59

Next: Luke 13Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.