Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 13

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorumSelect Luke 13:1

2et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi suntSelect Luke 13:2

3non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitisSelect Luke 13:3

4sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in HierusalemSelect Luke 13:4

5non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitisSelect Luke 13:5

6Dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenitSelect Luke 13:6

7dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupatSelect Luke 13:7

8at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercoraSelect Luke 13:8

9et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eamSelect Luke 13:9

10erat autem docens in synagoga eorum sabbatisSelect Luke 13:10

11et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicereSelect Luke 13:11

12quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tuaSelect Luke 13:12

13et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat DeumSelect Luke 13:13

14Respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbatiSelect Luke 13:14

15respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquareSelect Luke 13:15

16hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbatiSelect Luke 13:16

17Et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eoSelect Luke 13:17

18Dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illudSelect Luke 13:18

19simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eiusSelect Luke 13:19

20Et iterum dixit cui simile aestimabo regnum DeiSelect Luke 13:20

21simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totumSelect Luke 13:21

22Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in HierusalemSelect Luke 13:22

23Ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illosSelect Luke 13:23

24contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poteruntSelect Luke 13:24

25Cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitisSelect Luke 13:25

26tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuistiSelect Luke 13:26

27et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatisSelect Luke 13:27

28ibi erit fletus et stridor dentium Cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli forasSelect Luke 13:28

29et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno DeiSelect Luke 13:29

30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimiSelect Luke 13:30

31In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidereSelect Luke 13:31

32et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummorSelect Luke 13:32

33verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra HierusalemSelect Luke 13:33

34Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluistiSelect Luke 13:34

35ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine DominiSelect Luke 13:35

Next: Luke 14Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.