Luke 19
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et ingressus perambulabat HierichoSelect Luke 19:1
2et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse divesSelect Luke 19:2
3et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus eratSelect Luke 19:3
4et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturusSelect Luke 19:4
5et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manereSelect Luke 19:5
6et festinans descendit et excepit illum gaudensSelect Luke 19:6
7et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertissetSelect Luke 19:7
8stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplumSelect Luke 19:8
9ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit AbrahaeSelect Luke 19:9
10Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perieratSelect Luke 19:10
11Haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestareturSelect Luke 19:11
12Dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et revertiSelect Luke 19:12
13Vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venioSelect Luke 19:13
14cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nosSelect Luke 19:14
15et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus essetSelect Luke 19:15
16venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivitSelect Luke 19:16
17et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitatesSelect Luke 19:17
18et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnasSelect Luke 19:18
19et huic ait et tu esto supra quinque civitatesSelect Luke 19:19
20et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudarioSelect Luke 19:20
21timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminastiSelect Luke 19:21
22dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminaviSelect Luke 19:22
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illudSelect Luke 19:23
24et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habetSelect Luke 19:24
25et dixerunt ei domine habet decem mnasSelect Luke 19:25
26Dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eoSelect Luke 19:26
27Verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante meSelect Luke 19:27
28Et his dictis praecedebat ascendens in HierosolymaSelect Luke 19:28
29et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suosSelect Luke 19:29
30dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adduciteSelect Luke 19:30
31et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desideratSelect Luke 19:31
32Abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullumSelect Luke 19:32
33solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullumSelect Luke 19:33
34at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habetSelect Luke 19:34
35et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt IesumSelect Luke 19:35
36eunte autem illo substernebant vestimenta sua in viaSelect Luke 19:36
37Et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibusSelect Luke 19:37
38dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsisSelect Luke 19:38
39Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuosSelect Luke 19:39
40quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabuntSelect Luke 19:40
41Et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicensSelect Luke 19:41
42quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuisSelect Luke 19:42
43quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undiqueSelect Luke 19:43
44ad terram prosternent te et filios qui in te sunt Et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuaeSelect Luke 19:44
45Et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementesSelect Luke 19:45
46dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronumSelect Luke 19:46
47Et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdereSelect Luke 19:47
48et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illumSelect Luke 19:48
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation