Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 2

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbisSelect Luke 2:1

2haec descriptio prima facta est praeside Syriae CyrinoSelect Luke 2:2

3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatemSelect Luke 2:3

4ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia DavidSelect Luke 2:4

5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnateSelect Luke 2:5

6factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareretSelect Luke 2:6

7et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorioSelect Luke 2:7

8et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suumSelect Luke 2:8

9et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magnoSelect Luke 2:9

10et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populoSelect Luke 2:10

11quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate DavidSelect Luke 2:11

12et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepioSelect Luke 2:12

13et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentiumSelect Luke 2:13

14gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatisSelect Luke 2:14

15et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobisSelect Luke 2:15

16et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepioSelect Luke 2:16

17videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hocSelect Luke 2:17

18et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsosSelect Luke 2:18

19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suoSelect Luke 2:19

20et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illosSelect Luke 2:20

21et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero concipereturSelect Luke 2:21

22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum DominoSelect Luke 2:22

23sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabiturSelect Luke 2:23

24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarumSelect Luke 2:24

25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eoSelect Luke 2:25

26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum DominiSelect Luke 2:26

27et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eoSelect Luke 2:27

28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixitSelect Luke 2:28

29nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in paceSelect Luke 2:29

30quia viderunt oculi mei salutare tuumSelect Luke 2:30

31quod parasti ante faciem omnium populorumSelect Luke 2:31

32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae IsrahelSelect Luke 2:32

33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illoSelect Luke 2:33

34et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradiceturSelect Luke 2:34

35et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationesSelect Luke 2:35

36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate suaSelect Luke 2:36

37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac dieSelect Luke 2:37

38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem HierusalemSelect Luke 2:38

39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam NazarethSelect Luke 2:39

40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illoSelect Luke 2:40

41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschaeSelect Luke 2:41

42et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festiSelect Luke 2:42

43consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eiusSelect Luke 2:43

44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notosSelect Luke 2:44

45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eumSelect Luke 2:45

46et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantemSelect Luke 2:46

47Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eiusSelect Luke 2:47

48et videntes admirati sunt Et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus teSelect Luke 2:48

49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esseSelect Luke 2:49

50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illosSelect Luke 2:50

51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suoSelect Luke 2:51

52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et hominesSelect Luke 2:52

Next: Luke 3Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.