Luke 22
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur paschaSelect Luke 22:1
2Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebemSelect Luke 22:2
3Intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecimSelect Luke 22:3
4Et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eisSelect Luke 22:4
5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dareSelect Luke 22:5
6et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbisSelect Luke 22:6
7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi paschaSelect Luke 22:7
8et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemusSelect Luke 22:8
9at illi dixerunt ubi vis paremusSelect Luke 22:9
10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intratSelect Luke 22:10
11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducemSelect Luke 22:11
12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parateSelect Luke 22:12
13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt paschaSelect Luke 22:13
14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eoSelect Luke 22:14
15Et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiarSelect Luke 22:15
16Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno DeiSelect Luke 22:16
17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vosSelect Luke 22:17
18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniatSelect Luke 22:18
19Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationemSelect Luke 22:19
20Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditurSelect Luke 22:20
21Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensaSelect Luke 22:21
22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditurSelect Luke 22:22
23Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus essetSelect Luke 22:23
24Facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maiorSelect Luke 22:24
25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocanturSelect Luke 22:25
26vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministratorSelect Luke 22:26
27Nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministratSelect Luke 22:27
28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meisSelect Luke 22:28
29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnumSelect Luke 22:29
30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno Et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus IsrahelSelect Luke 22:30
31Ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticumSelect Luke 22:31
32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua Et tu aliquando conversus confirma fratres tuosSelect Luke 22:32
33Qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ireSelect Luke 22:33
34et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse meSelect Luke 22:34
35Et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihilSelect Luke 22:35
36dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladiumSelect Luke 22:36
37Dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habentSelect Luke 22:37
38At illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis estSelect Luke 22:38
39Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuliSelect Luke 22:39
40Et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationemSelect Luke 22:40
41Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabatSelect Luke 22:41
42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiatSelect Luke 22:42
43Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabatSelect Luke 22:43
44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terramSelect Luke 22:44
45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitiaSelect Luke 22:45
46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationemSelect Luke 22:46
47Adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos Et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eumSelect Luke 22:47
48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradisSelect Luke 22:48
49Videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladioSelect Luke 22:49
50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextramSelect Luke 22:50
51respondens autem Iesus ait sinite usque huc Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eumSelect Luke 22:51
52Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibusSelect Luke 22:52
53cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarumSelect Luke 22:53
54Conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longeSelect Luke 22:54
55accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorumSelect Luke 22:55
56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo eratSelect Luke 22:56
57at ille negavit eum dicens mulier non novi illumSelect Luke 22:57
58Et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sumSelect Luke 22:58
59et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus estSelect Luke 22:59
60et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallusSelect Luke 22:60
61Et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabisSelect Luke 22:61
62et egressus foras Petrus flevit amareSelect Luke 22:62
63Et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentesSelect Luke 22:63
64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussitSelect Luke 22:64
65et alia multa blasphemantes dicebant in eumSelect Luke 22:65
66Et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobisSelect Luke 22:66
67Et ait illis si vobis dixero non creditis mihiSelect Luke 22:67
68si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetisSelect Luke 22:68
69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis DeiSelect Luke 22:69
70Dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sumSelect Luke 22:70
71At illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eiusSelect Luke 22:71
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation